- MICROSCOPIUM
- MICROSCOPIUMGraece μικροσκόπιον, nomen instrumenti optici, quô etiam minima ita exacte videnda offeruntur, ut et in iis Creatoris sapientiam potentiamque insigniter admirari liceat. Cuius rei specimina exhibentur in pulice, aliisque quibusdam minutiis, in Ephemeridibus Societatis Regiae Anglicanae. In Musaeo Kircheriano Microscopia huiusmodi eximia asservari, habes apud Georg. de Sepibus in Descript. eius. Opus istiusmodi organis erat olim, ad Callicratis Myrmecidisque opera spectanda, de quibus Plin. l. 7. c. 21. Callicrates ex ebore formicas et alia tam parva fecit animalia, ut partes earum a coeteris cerni non possent. Myrmecides quidam quadrigam ex eadem materie, quam musca integeret alis, fabricavit, et navem, quam apicula pinnis absconderet. Sed maior eorum in minimis Naturae, ut dictum, usus, de quibus idem graviter l. 11. c. 2. In magnis siquidem corporibus, aut certe maioribus, facilis officina sequaci materiâ fuit. In his tam parvis atque tam nullis, quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio? etc. Quô quanto peiores Marcion, Valentinus et Apelles, qui Deum non creâsse nimimas bestiolas, delirârunt, ut ex Hieronymo Tom. IV. Prooem. ad Philemonem discimus. Contra quam sententiam videndus imprimis augustin. de C. D. l. 11. c. 15. et l. 12. c. 25. Sed et Arnobius hîc Marcionem sequutus, muscas, scarabaeos et cimices, nitedulos, curculiones, et tineas omnipotentis esse opus Regis, negat adv. Gentes l. 2. ad quem locum vide G. Elmennhorst. et Desid. Heraldum: aliquid etiam supra, ubi de Insectis, Marmore>
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.